Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Actus Apostolorum / Capitulum 3

[1] Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam[2] Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum[3] Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet[4] Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos[5] At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis[6] Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula[7] Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ[8] Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum[9] Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum[10] Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi[11] Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.

[12] Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ? [13] Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti[14] Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : [15] auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus[16] Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum[17] Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri[18] Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit[19] Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra : [20] ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum[21] quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum[22] Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis[23] Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe[24] Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos[25] Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ[26] Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.