Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Actus Apostolorum / Capitulum 22

[1] Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem[2] Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium[3] Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie : [4] qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres[5] sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur[6] Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa : [7] et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ? [8] Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris[9] Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum[10] Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere[11] Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum[12] Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis[13] veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum[14] At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus : [15] quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti[16] Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius[17] Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis[18] et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me[19] Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te : [20] et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum[21] Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te[22] Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.

[23] Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem[24] jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei[25] Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ? [26] Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est[27] Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam[28] Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum[29] Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum[30] Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.