[1] Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. [2] Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, [3] dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ? [4] Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : [5] Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. [6] In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. [7] Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca. [8] Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. [9] Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. [10] Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum. [11] Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. [12] Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. [13] Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, [14] qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. [15] Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. [16] Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. [17] Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ? [18] His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.[19] Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. [20] Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. [21] Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. [22] Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. [23] Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : [24] quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.[25] Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. [26] Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. [27] In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam : [28] et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. [29] Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus : [30] quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.