[1] Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ, [2] ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. [3] Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. [4] Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. [5] Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ : [6] et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. [7] Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem : [8] et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa. [9] Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, [10] dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. [11] Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur. [12] Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. [13] Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.[14] Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. [15] Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. [16] In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. [17] Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. [18] Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt : [19] et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. [20] Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. [21] Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. [22] Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. [23] Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, [24] dicens : Ne timeas, Paule : Cæsari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. [25] Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. [26] In insulam autem quamdam oportet nos devenire. [27] Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem. [28] Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. [29] Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. [30] Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, [31] dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. [32] Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. [33] Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. [34] Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit. [35] Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cœpit manducare. [36] Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. [37] Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex. [38] Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. [39] Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. [40] Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. [41] Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. [42] Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. [43] Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire : [44] et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.