[1] Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. [2] Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. [3] Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. [4] Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. [5] Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. [6] At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. [7] In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. [8] Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. [9] Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur : [10] qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.[11] Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. [12] Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. [13] Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos : [14] ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam. [15] Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. [16] Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.[17] Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, [18] qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. [19] Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. [20] Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. [21] At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. [22] Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. [23] Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. [24] Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant. [25] Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, [26] dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis,et videntes videbitis, et non perspicietis.[27] Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos compresserunt :ne forte videant oculis,et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos. [28] Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. [29] Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.[30] Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, [31] prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.