[1] Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. [2] Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. [3] Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. [4] Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. [5] Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. [6] Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. [7] Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. [8] Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, [9] et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. [10] Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ? [11] sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. [12] Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.[13] Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me. [14] Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. [15] Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :[16] Post hæc revertar,et reædificabo tabernaculum David quod decidit :et diruta ejus reædificabo,et erigam illud :[17] ut requirant ceteri hominum Dominum,et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,dicit Dominus faciens hæc.[18] Notum a sæculo est Domino opus suum. [19] Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, [20] sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. [21] Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.[22] Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus : [23] scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. [24] Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, [25] placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, [26] hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. [27] Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. [28] Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria : [29] ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. [30] Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam. [31] Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. [32] Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. [33] Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. [34] Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.[35] Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. [36] Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. [37] Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. [38] Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. [39] Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.[40] Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. [41] Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.