Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Actus Apostolorum / Capitulum 13

[1] Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus[2] Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos[3] Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.

[4] Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum[5] Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio[6] Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu[7] qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei[8] Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide[9] Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum[10] dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas[11] Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret[12] Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.

[13] Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam[14] Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt[15] Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.

[16] Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite : [17] Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea[18] et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto[19] Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum[20] quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam[21] Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta : [22] et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas[23] Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum[24] prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël[25] Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere[26] Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est[27] Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt[28] et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum[29] Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento[30] Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his [31] qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem[32] Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est : [33] quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te[34] Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia[35] Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem[36] David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem[37] Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem[38] Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari[39] in hoc omnis qui credit, justificatur[40] Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :

[41] Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini :
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis[42] Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc[43] Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.

[44] Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei[45] Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes[46] Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes[47] Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ[48] Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam[49] Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem[50] Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis[51] At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium[52] Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.