[1] Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. [2] Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [3] Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. [4] Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. [5] De tribu Ruben, Sammua filium Zechur. [6] De tribu Simeon, Saphat filium Huri. [7] De tribu Juda, Caleb filium Jephone. [8] De tribu Issachar, Igal filium Joseph. [9] De tribu Ephraim, Osee filium Nun. [10] De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu. [11] De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. [12] De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. [13] De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. [14] De tribu Aser, Sthur filium Michaël. [15] De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. [16] De tribu Gad, Guel filium Machi. [17] Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.[18] Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, [19] considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures : [20] ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris : [21] humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. [22] Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. [23] Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. [24] Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt : [25] qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.[26] Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, [27] venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ : [28] et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest : [29] sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. [30] Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. [31] Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. [32] Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. [33] Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. [34] Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.