[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. [3] Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. [4] Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum. [5] Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam : [6] quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. [7] Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, [8] et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. [9] Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt : [10] tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. [11] Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, [12] et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.[13] Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. [14] Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, [15] ait : Cur feminas reservastis ? [16] nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ? [17] ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate : [18] puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis : [19] et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. [20] Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.[21] Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi : [22] aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, [23] et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur : [24] et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. [25] Dixit quoque Dominus ad Moysen : [26] Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi : [27] dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. [28] Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, [29] et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. [30] Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.[31] Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. [32] Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, [33] boum septuaginta duo millia, [34] asinorum sexaginta millia et mille : [35] animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. [36] Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ : [37] e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque : [38] et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo : [39] de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus : [40] de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. [41] Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, [42] ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant. [43] De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, [44] et de bobus triginta sex millibus, [45] et de asinis triginta millibus quingentis, [46] et de hominibus sedecim millibus, [47] tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.[48] Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt : [49] Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit. [50] Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. [51] Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, [52] pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. [53] Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. [54] Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.