Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Numeri / Capitulum 28

[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen : [2] Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua[3] Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : [4] unum offeretis mane, et alterum ad vesperum : [5] decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin[6] Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini[7] Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini[8] Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino[9] Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba : [10] quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum[11] In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos[12] et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes : [13] et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino[14] Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt[15] Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis[16] Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit[17] et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis[18] Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea[19] Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : [20] et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem[21] et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos[22] Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis[23] præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis[24] Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum[25] Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo[26] Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea[27] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : [28] atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas[29] per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque[30] qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus[31] Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.