Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Numeri / Capitulum 35

[1] Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho : [2] Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis [3] urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis : [4] quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur[5] Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana[6] De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida[7] id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis[8] Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.

[9] Ait Dominus ad Moysen : [10] Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan[11] decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint : [12] in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur[13] De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur[14] tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan[15] tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit[16] Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur[17] Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur[18] Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur[19] Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet[20] Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias : [21] aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit[22] Quod si fortuitu, et absque odio [23] et inimicitiis quidquam horum fecerit[24] et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata : [25] liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur[26] Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt[27] fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit[28] Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam[29] Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.

[30] Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur[31] Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur[32] Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt[33] ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit[34] Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.