[1] Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. [2] At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. [3] Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.[4] Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris : [5] locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. [6] Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, [7] venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, [8] et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet. [9] Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.[10] Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. [11] Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. [12] Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. [13] Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. [14] Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro,sic faciet in torrentibus Arnon.[15] Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,et recumberent in finibus Moabitarum. [16] Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam. [17] Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus. Concinebant :[18] Puteus, quem foderunt principeset paraverunt duces multitudinisin datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. [19] De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth. [20] De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.[21] Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens : [22] Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. [23] Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. [24] A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. [25] Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. [26] Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. [27] Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :[28] ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.[29] Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos.Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.[30] Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba. [31] Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.[32] Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. [33] Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. [34] Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. [35] Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.