Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Numeri / Capitulum 29

[1] Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum[2] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : [3] et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem[4] unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem : [5] et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi[6] præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino[7] Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea[8] Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : [9] et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem[10] decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem : [11] et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum[12] Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus[13] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [14] et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus[15] et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim : [16] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus[17] In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [18] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [19] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus[20] Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [21] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [22] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus[23] Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [24] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [25] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine[26] Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [27] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [28] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine[29] Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [30] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [31] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine[32] Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : [33] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [34] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine[35] Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis[36] offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : [37] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : [38] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine[39] Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.