Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Numeri / Capitulum 5

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : [3] tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum[4] Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi[5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [6] Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint[7] confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint[8] Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia[9] Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent : [10] et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [12] Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens [13] dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro : [14] si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur : [15] adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium[16] Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino[17] assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam[18] Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit[19] Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi[20] Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro : [21] his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur[22] Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen[23] Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit[24] et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit[25] tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius : [26] pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas[27] Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo[28] Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos[29] Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit[30] maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt : [31] maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.