[1] Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. [2] Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus : [3] Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. [4] Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit : [5] quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. [6] Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. [7] Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento : [8] quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. [9] Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. [10] Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. [11] Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, [12] si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. [13] Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. [14] Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. [15] Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit. [16] Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. [17] Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.