[1] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. [3] Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit : [4] ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. [5] Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. [6] Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. [7] Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, [8] sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. [9] Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas. [10] Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. [11] Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. [12] Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. [13] Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?