[1] Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. [2] Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt : [3] Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. [4] Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. [5] Qui dixit ad eum : [6] Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. [7] Ad filios autem Israël loqueris hæc : [8] Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. [9] Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. [10] Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. [11] Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.[12] Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. [13] Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron : [14] quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. [15] Cui respondit Moyses : [16] Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc : [17] et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. [18] Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. [19] Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine : [20] et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. [21] Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. [22] Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. [23] Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.