[1] Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. [2] Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. [3] Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. [4] Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. [5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [6] Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, [7] et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, [8] et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. [9] Dabisque dono Levitas [10] Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. [11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [12] Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. [13] Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. [14] Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens : [15] Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. [16] Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, [17] et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. [18] Filii Gerson : Lebni et Semei. [19] Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. [20] Filii Merari : Moholi et Musi. [21] De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica : [22] quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. [23] Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, [24] sub principe Eliasaph filio Laël. [25] Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, [26] ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. [27] Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. [28] Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, [29] et castrametabuntur ad meridianam plagam. [30] Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel : [31] et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. [32] Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. [33] At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua : [34] omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. [35] Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur. [36] Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent : [37] columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. [38] Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. [39] Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.[40] Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. [41] Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. [42] Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël : [43] et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. [44] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [45] Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. [46] In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, [47] accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) : [48] dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. [49] Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, [50] pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii : [51] et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.