[1] In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum.[2] Hoc erat in principio apud Deum.[3] Omnia per ipsum facta sunt :et sine ipso factum est nihil, quod factum est.[4] In ipso vita erat,et vita erat lux hominum :[5] et lux in tenebris lucet,et tenebræ eam non comprehenderunt.[6] Fuit homomissus a Deo,cui nomen erat Joannes.[7] Hic venit in testimoniumut testimonium perhiberet de lumine,ut omnes crederent per illum.[8] Non erat ille lux,sed ut testimonium perhiberet de lumine.[9] Erat lux vera,quæ illuminat omnem hominemvenientem in hunc mundum.[10] In mundo erat,et mundus per ipsum factus est,et mundus eum non cognovit.[11] In propria venit,et sui eum non receperunt.[12] Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :[13] qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.[14] Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum gratiæ et veritatis.[15] Joannes testimonium perhibet de ipso,et clamat dicens :Hic erat quem dixi :Qui post me venturus est,ante me factus est :quia prior me erat.[16] Et de plenitudine ejusnos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :[17] quia lex per Moysen data est,gratia et veritas per Jesum Christum facta est.[18] Deum nemo vidit umquam :unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,ipse enarravit.[19] Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ? [20] Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus. [21] Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non. [22] Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ? [23] Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. [24] Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. [25] Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? [26] Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. [27] Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. [28] Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.[29] Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. [30] Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat : [31] et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. [32] Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. [33] Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. [34] Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.[35] Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. [36] Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei. [37] Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. [38] Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ? [39] Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. [40] Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. [41] Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). [42] Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. [43] In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me. [44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. [45] Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. [46] Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide. [47] Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. [48] Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. [49] Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. [50] Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis. [51] Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.