[1] Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. [2] Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. [3] Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. [4] Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.[5] Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? [6] sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. [7] Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. [8] Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. [9] De peccato quidem, quia non crediderunt in me. [10] De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. [11] De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. [12] Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. [13] Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. [14] Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. [15] Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.[16] Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. [17] Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? [18] Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur. [19] Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. [20] Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. [21] Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. [22] Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. [23] Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. [24] Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.[25] Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis : [26] in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : [27] ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. [28] Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. [29] Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : [30] nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi. [31] Respondit eis Jesus : Modo creditis ? [32] ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est. [33] Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.