[1] Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes [2] (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), [3] reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. [4] Oportebat autem eum transire per Samariam.[5] Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. [6] Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. [7] Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. [8] (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) [9] Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. [10] Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. [11] Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ? [12] Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ? [13] Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum : [14] sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. [15] Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. [16] Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. [17] Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; [18] quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. [19] Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. [20] Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. [21] Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. [22] Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. [23] Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. [24] Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. [25] Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. [26] Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. [27] Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ? [28] Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : [29] Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ? [30] Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. [31] Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. [32] Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. [33] Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? [34] Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. [35] Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. [36] Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. [37] In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. [38] Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. [39] Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. [40] Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. [41] Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. [42] Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.[43] Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. [44] Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. [45] Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum. [46] Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. [47] Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori. [48] Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. [49] Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus. [50] Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. [51] Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. [52] Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris. [53] Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. [54] Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.