[1] Jesus autem perrexit in montem Oliveti : [2] et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. [3] Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio, [4] et dixerunt ei : Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. [5] In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ? [6] Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. [7] Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. [8] Et iterum se inclinans, scribebat in terra. [9] Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. [10] Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ? [11] Quæ dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.[12] Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. [13] Dixerunt ergo ei pharisæi : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum. [14] Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. [15] Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ; [16] et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater. [17] Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. [18] Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. [19] Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. [20] Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.[21] Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. [22] Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ? [23] Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. [24] Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. [25] Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. [26] Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. [27] Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. [28] Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor : [29] et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. [30] Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. [31] Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, [32] et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. [33] Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ? [34] Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. [35] Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum. [36] Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. [37] Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. [38] Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. [39] Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. [40] Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit. [41] Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum. [42] Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit. [43] Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. [44] Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. [45] Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. [46] Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? [47] Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.[48] Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ? [49] Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. [50] Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet. [51] Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. [52] Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. [53] Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ? [54] Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, [55] et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. [56] Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. [57] Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ? [58] Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. [59] Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.