[1] Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. [2] Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. [3] Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. [4] Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. [5] Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum. [6] Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. [7] Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. [8] Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. [9] Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. [10] Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. [11] Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. [12] Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ; [13] mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. [14] Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. [15] Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis. [16] Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. [17] Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. [18] Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.[19] Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. [20] Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ? [21] Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?[22] Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. [23] Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. [24] Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam. [25] Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me : [26] sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. [27] Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me : [28] et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. [29] Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei. [30] Ego et Pater unum sumus.[31] Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. [32] Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ? [33] Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. [34] Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ? [35] Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura : [36] quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ? [37] Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. [38] Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. [39] Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum. [40] Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ; [41] et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum. [42] Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.