[1] Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. [2] In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum. [3] Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis. [4] Et quo ego vado scitis, et viam scitis. [5] Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ? [6] Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. [7] Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. [8] Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. [9] Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? [10] Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. [11] Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? [12] alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado. [13] Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio. [14] Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.[15] Si diligitis me, mandata mea servate : [16] et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, [17] Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. [18] Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos. [19] Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis. [20] In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. [21] Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. [22] Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ? [23] Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ; [24] qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris. [25] Hæc locutus sum vobis apud vos manens. [26] Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.[27] Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. [28] Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est. [29] Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis. [30] Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. [31] Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.