[1] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. [2] Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. [3] Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. [4] Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. [5] Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. [6] Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. [7] Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. [8] In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.[9] Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. [10] Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. [11] Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. [12] Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. [13] Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. [14] Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. [15] Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. [16] Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. [17] Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.[18] Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. [19] Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. [20] Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. [21] Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me. [22] Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. [23] Qui me odit, et Patrem meum odit. [24] Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. [25] Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. [26] Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ; [27] et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.