[1] Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : [2] sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. [3] Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. [4] Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : [5] et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.[6] Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. [7] Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt : [8] quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. [9] Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : [10] et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. [11] Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. [12] Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. [13] Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. [14] Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. [15] Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. [16] De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. [17] Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. [18] Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum : [19] et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.[20] Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me : [21] ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti. [22] Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. [23] Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. [24] Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi. [25] Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti. [26] Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.