[1] Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. [2] Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. [3] Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. [4] Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus : [5] Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? [6] Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. [7] Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. [8] Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis. [9] Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.[10] Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent : [11] quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. [12] In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, [13] acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. [14] Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est : [15] Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. [16] Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. [17] Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. [18] Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum. [19] Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.[20] Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. [21] Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre. [22] Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. [23] Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. [24] Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, [25] ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. [26] Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. [27] Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc : [28] Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo. [29] Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est. [30] Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. [31] Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. [32] Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. [33] (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)[34] Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ? [35] Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. [36] Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.[37] Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ; [38] ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ?et brachium Domini cui revelatum est ? [39] Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :[40] Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorumut non videant oculis, et non intelligant corde,et convertantur, et sanem eos. [41] Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.[42] Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. [43] Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. [44] Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. [45] Et qui videt me, videt eum qui misit me. [46] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. [47] Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. [48] Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. [49] Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. [50] Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.