Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Joannes / Capitulum 2

[1] Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi[2] Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias[3] Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent[4] Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea[5] Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite[6] Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas[7] Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum[8] Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt[9] Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus[10] et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc[11] Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus[12] Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

[13] Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam : [14] et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes[15] Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit[16] Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis[17] Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me[18] Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ? [19] Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud[20] Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? [21] Ille autem dicebat de templo corporis sui[22] Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus[23] Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat[24] Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes[25] et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.