[1] Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. [2] Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. [3] In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. [4] Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. [5] Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. [6] Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ? [7] Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit. [8] Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula. [9] Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.[10] Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. [11] Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula. [12] Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ? [13] Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. [14] Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. [15] Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. [16] Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. [17] Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. [18] Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis : [19] Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. [20] Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. [21] Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. [22] Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio, [23] ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. [24] Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. [25] Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent. [26] Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso : [27] et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. [28] Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei : [29] et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. [30] Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.[31] Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. [32] Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. [33] Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. [34] Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis. [35] Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. [36] Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me : [37] et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis : [38] et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis. [39] Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me : [40] et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. [41] Claritatem ab hominibus non accipio. [42] Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. [43] Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. [44] Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ? [45] Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. [46] Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. [47] Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?