Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Joannes / Capitulum 20

[1] Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento[2] Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

[3] Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum[4] Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum[5] Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit[6] Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita[7] et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum[8] Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : [9] nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere[10] Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

[11] Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : [12] et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu[13] Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum[14] Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est[15] Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam[16] Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). [17] Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum[18] Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.

[19] Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis[20] Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino[21] Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos[22] Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : [23] quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt[24] Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus[25] Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

[26] Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis[27] Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis[28] Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus[29] Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt[30] Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc[31] Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.