Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Joannes / Capitulum 7

[1] Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere[2] Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia[3] Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis[4] Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo[5] Neque enim fratres ejus credebant in eum[6] Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum[7] Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt[8] Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est[9] Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.

[10] Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto[11] Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? [12] Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas[13] Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.

[14] Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat[15] Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? [16] Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me[17] Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar[18] Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est[19] Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? [20] Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? [21] Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : [22] propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem[23] Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? [24] Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

[25] Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? [26] et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? [27] Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit[28] Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis[29] Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit[30] Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus[31] De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? [32] Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum[33] Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit[34] Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire[35] Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? [36] quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?

[37] In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat[38] Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ[39] Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

[40] Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta[41] Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? [42] nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? [43] Dissensio itaque facta est in turba propter eum[44] Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus[45] Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? [46] Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo[47] Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ? [48] numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ? [49] sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt[50] Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : [51] Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? [52] Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit[53] Et reversi sunt unusquisque in domum suam.