Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Joannes / Capitulum 3

[1] Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum[2] Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo[3] Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei[4] Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ? [5] Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei[6] Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est[7] Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo[8] Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu[9] Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ? [10] Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ? [11] Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis[12] Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ? [13] Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo[14] Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : [15] ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam[16] Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam[17] Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum[18] Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei[19] Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera[20] Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : [21] qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

[22] Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat[23] Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur[24] Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem[25] Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione[26] Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum[27] Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo[28] Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum[29] Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est[30] Illum oportet crescere, me autem minui[31] Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est[32] Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit[33] Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est[34] Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum[35] Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus[36] Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.