[1] In principio creavit Deus cælum et terram. [2] Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. [3] Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux. [4] Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris. [5] Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus. [6] Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis. [7] Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. [8] Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus. [9] Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita. [10] Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. [11] Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. [12] Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. [13] Et factum est vespere et mane, dies tertius. [14] Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos : [15] ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. [16] Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas. [17] Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, [18] et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. [19] Et factum est vespere et mane, dies quartus. [20] Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. [21] Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. [22] Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram. [23] Et factum est vespere et mane, dies quintus. [24] Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. [25] Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo.Et vidit Deus quod esset bonum, [26] et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. [27] Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. [28] Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. [29] Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam : [30] et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. [31] Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.