Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Genesis / Capitulum 27

[1] Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum[2] Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ[3] Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis[4] fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar[5] Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret[6] dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei : [7] Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar[8] Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis : [9] et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur : [10] quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur[11] Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis : [12] si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione[13] Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi[14] Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius[15] Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum : [16] pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit : [17] deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit[18] Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ? [19] Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua[20] Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam[21] Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non[22] Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau[23] Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi[24] ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum[25] At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto[26] dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi[27] Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait :

Ecce odor filii mei
sicut odor agri pleni,
cui benedixit Dominus.
[28] Det tibi Deus de rore cæli
et de pinguedine terræ
abundantiam frumenti et vini.
[29] Et serviant tibi populi,
et adorent te tribus :
esto dominus fratrum tuorum,
et incurventur ante te filii matris tuæ :
qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,
et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

[30] Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau[31] coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua[32] Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau[33] Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ? [34] Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi[35] Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam[36] At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ? [37] Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ? [38] Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret[39] motus Isaac, dixit ad eum :

In pinguedine terræ,
et in rore cæli desuper[40] erit benedictio tua.
Vives in gladio, et fratri tuo servies :
tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

[41] Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum[42] Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te[43] Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran : [44] habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui[45] et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ? [46] Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.