[1] Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus. [2] Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. [3] Cecidit Abram pronus in faciem. [4] Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. [5] Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te. [6] Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. [7] Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. [8] Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.[9] Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. [10] Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum : [11] et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. [12] Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra : [13] eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. [14] Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.[15] Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. [16] Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. [17] Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ? [18] Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te. [19] Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. [20] Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. [21] Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. [22] Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.[23] Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. [24] Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. [25] Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. [26] Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus : [27] et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.