[1] Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. [2] Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. [3] Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. [4] Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ? [5] scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis. [6] Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est. [7] Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ? [8] pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? [9] apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. [10] Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. [11] Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. [12] Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. [13] At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. [14] Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. [15] Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ? [16] Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. [17] Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum. [18] Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem [19] dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ? [20] et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. [21] Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. [22] Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur. [23] Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. [24] Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. [25] Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici. [26] Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. [27] Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. [28] Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet. [29] Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. [30] Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), [31] videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. [32] Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. [33] Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. [34] Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.