[1] Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram. [2] Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. [3] Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia. [4] Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. [5] Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. [6] Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo. [7] Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.[8] Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo : [9] Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos : [10] et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. [11] Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. [12] Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas : [13] arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. [14] Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus : [15] et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. [16] Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. [17] Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.[18] Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan. [19] Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. [20] Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. [21] Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. [22] Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. [23] At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. [24] Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, [25] ait : Maledictus Chanaan,servus servorum erit fratribus suis. [26] Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem,sit Chanaan servus ejus.[27] Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,sitque Chanaan servus ejus. [28] Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. [29] Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.