[1] Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, [2] de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur in locis palustribus. [3] Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus : [4] devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, [5] rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ : [6] aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, [7] devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, [8] et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. [9] Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum : [10] iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum : [11] ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. [12] Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia, [13] audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. [14] Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei. [15] Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere. [16] Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. [17] Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis, [18] et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant. [19] Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim : [20] quæ, devoratis et consumptis prioribus, [21] nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, [22] vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. [23] Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula : [24] quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. [25] Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. [26] Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt. [27] Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. [28] Qui hoc ordine complebuntur : [29] ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, [30] quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram, [31] et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. [32] Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. [33] Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti : [34] qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, [35] qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus. [36] Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. [37] Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus : [38] locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ? [39] Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?[40] Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam. [41] Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. [42] Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. [43] Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. [44] Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. [45] Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti [46] (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. [47] Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. [48] Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. [49] Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. [50] Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. [51] Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. [52] Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. [53] Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto, [54] cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. [55] Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite. [56] Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis : nam et illos oppresserat fames. [57] Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.