[1] Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. [2] Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. [3] Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. [4] Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. [5] Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. [6] Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? [7] nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. [8] Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. [9] Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ? [10] Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. [11] Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. [12] Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. [13] Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. [14] Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. [15] Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. [16] Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.[17] Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. [18] Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. [19] Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. [20] Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. [21] Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo. [22] Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. [23] Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ;auscultate sermonem meum :quoniam occidi virum in vulnus meum,et adolescentulum in livorem meum.[24] Septuplum ultio dabitur de Cain :de Lamech vero septuagies septies.[25] Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. [26] Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.