[1] Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac. [2] Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. [3] Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ. [4] Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. [5] Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. [6] Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. [7] Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. [8] De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, [9] duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. [10] Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. [11] Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt : [12] et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. [13] In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam : [14] ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, [15] ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. [16] Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.[17] Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. [18] Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas. [19] Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. [20] Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. [21] Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines, [22] et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. [23] Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. [24] Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.