Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Genesis / Capitulum 29

[1] Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem[2] Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur[3] Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent[4] Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran[5] Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus[6] Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo[7] Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite[8] Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges[9] Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat[10] Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur[11] Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit[12] et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo[13] Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris[14] respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius[15] dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

[16] Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel[17] Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu[18] Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis[19] Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me[20] Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine[21] Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam[22] Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias[23] Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum[24] dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam : [25] et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ? [26] Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias[27] Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis[28] Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem : [29] cui pater servam Balam tradiderat[30] Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

[31] Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente[32] Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus[33] Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon[34] Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi[35] Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.