[1] Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. [2] Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. [3] Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam. [4] Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. [5] Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit. [6] Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi : [7] putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. [8] Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. [9] Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. [10] Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ? [11] Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.[12] Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, [13] dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente, [14] Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem : [15] invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. [16] At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges. [17] Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. [18] Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere : [19] et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit : [20] venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. [21] Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat : [22] Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. [23] Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita : [24] miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. [25] Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. [26] Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ? [27] melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. [28] Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum. [29] Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum : [30] et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ? [31] Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt : [32] mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non. [33] Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. [34] Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. [35] Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, [36] Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.