[1] Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris. [2] Dixitque de Sara uxore sua : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. [3] Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum. [4] Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ? [5] nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. [6] Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. [7] Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. [8] Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. [9] Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. [10] Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ? [11] Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam : [12] alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. [13] Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. [14] Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam, [15] et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. [16] Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam. [17] Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt : [18] concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.