[1] Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.[2] Congregamini, et audite, filii Jacob,audite Israël patrem vestrum :[3] Ruben, primogenitus meus,tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;prior in donis, major in imperio.[4] Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus.[5] Simeon et Levi fratresvasa iniquitatis bellantia.[6] In consilium eorum non veniat anima mea,et in cœtu illorum non sit gloria mea :quia in furore suo occiderunt virum,et in voluntate sua suffoderunt murum.[7] Maledictus furor eorum, quia pertinax :et indignatio eorum, quia dura :dividam eos in Jacob,et dispergam eos in Israël.[8] Juda, te laudabunt fratres tui :manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,adorabunt te filii patris tui.[9] Catulus leonis Juda :ad prædam, fili mi, ascendisti :requiescens accubuisti ut leo,et quasi leæna : quis suscitabit eum ?[10] Non auferetur sceptrum de Juda,et dux de femore ejus,donec veniat qui mittendus est,et ipse erit expectatio gentium.[11] Ligans ad vineam pullum suum,et ad vitem, o fili mi, asinam suam,lavabit in vino stolam suamet in sanguine uvæ pallium suum.[12] Pulchriores sunt oculi ejus vino,et dentes ejus lacte candidiores.[13] Zabulon in littore maris habitabit,et in statione naviumpertingens usque ad Sidonem.[14] Issachar asinus fortisaccubans inter terminos.[15] Vidit requiem, quod esset bonaet terram, quod optima :et supposuit humerum suum ad portandum,factusque est tributis serviens.[16] Dan judicabit populum suumsicut et alia tribus in Israël.[17] Fiat Dan coluber in via,cerastes in semita,mordens ungulas equi,ut cadat ascensor ejus retro.[18] Salutare tuum expectabo, Domine.[19] Gad, accinctus præliabitur ante eum :et ipse accingetur retrorsum.[20] Aser, pinguis panis ejus,et præbebit delicias regibus.[21] Nephthali, cervus emissus,et dans eloquia pulchritudinis.[22] Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu :filiæ discurrerunt super murum.[23] Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,invideruntque illi habentes jacula.[24] Sedit in forti arcus ejus,et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illiusper manus potentis Jacob :inde pastor egressus est, lapis Israël.[25] Deus patris tui erit adjutor tuus,et omnipotens benedicet tibibenedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,benedictionibus uberum et vulvæ.[26] Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus,donec veniret desiderium collium æternorum :fiant in capite Joseph,et in vertice Nazaræi inter fratres suos.[27] Benjamin lupus rapax,mane comedat prædam,et vespere dividet spolia. [28] Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.[29] Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, [30] contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. [31] Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet. [32] Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.