[1] Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium. [2] Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. [3] Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma. [4] Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. [5] Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.[6] Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. [7] Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan. [8] Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra, [9] et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. [10] Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. [11] De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. [12] Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna. [13] At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, [14] et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. [15] Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, [16] et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, [17] Hevæum, et Aracæum : Sinæum, [18] et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. [19] Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. [20] Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.[21] De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. [22] Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. [23] Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes. [24] At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. [25] Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan. [26] Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, [27] et Aduram, et Uzal, et Decla, [28] et Ebal, et Abimaël, Saba, [29] et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan. [30] Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. [31] Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. [32] Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.