[1] Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est. [2] Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. [3] Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac : [4] et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, [5] cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac. [6] Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi. [7] Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ? [8] Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.[9] Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham : [10] Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. [11] Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. [12] Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen. [13] Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. [14] Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. [15] Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. [16] Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. [17] Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. [18] Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum. [19] Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. [20] Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. [21] Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.[22] Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis. [23] Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. [24] Dixitque Abraham : Ego jurabo. [25] Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. [26] Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. [27] Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus. [28] Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. [29] Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ? [30] At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. [31] Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit. [32] Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. [33] Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. [34] Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.