[1] Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. [2] Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. [3] Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. [4] Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. [5] Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.[6] Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, [7] ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. [8] Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem : [9] et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, [10] et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam. [11] Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo : [12] augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem. [13] Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis : [14] Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos. [15] Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ; [16] tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. [17] Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. [18] Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, [19] nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. [20] Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum : [21] Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. [22] Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. [23] Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. [24] Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.[25] Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis, [26] Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. [27] Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. [28] Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, [29] parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. [30] Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. [31] Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?