[1] Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. [2] Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. [3] Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.[4] Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, [5] et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram : [6] sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. [7] Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. [8] Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. [9] Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. [10] Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. [11] Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum : [12] et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. [13] Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. [14] Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. [15] Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum : [16] præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ; [17] de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. [18] Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. [19] Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. [20] Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. [21] Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. [22] Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam. [23] Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. [24] Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una. [25] Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.