[1] Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam : [2] quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. [3] Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. [4] At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ. [5] Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac : [6] filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. [7] Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. [8] Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum. [9] Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, [10] quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. [11] Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.[12] Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et [13] hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, [14] Masma quoque, et Duma, et Massa, [15] Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. [16] Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. [17] Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. [18] Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.[19] Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac : [20] qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. [21] Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. [22] Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum. [23] Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo,et duo populi ex ventre tuo dividentur,populusque populum superabit,et major serviet minori. [24] Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. [25] Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob. [26] Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. [27] Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. [28] Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob. [29] Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus, [30] ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. [31] Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua. [32] Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ? [33] Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. [34] Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.