[1] Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. [2] Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. [3] Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.[4] Et factum est verbum Domini ad me, dicens :[5] Priusquam te formarem in utero, novi te,et antequam exires de vulva, sanctificavi te,et prophetam in gentibus dedi te. [6] Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,quia puer ego sum. [7] Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum :quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.[8] Ne timeas a facie eorum,quia tecum ego sum ut eruam te,dicit Dominus. [9] Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo :[10] ecce constitui te hodiesuper gentes et super regna,ut evellas, et destruas,et disperdas, et dissipes,et ædifices, et plantes. [11] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Virgam vigilantem ego video. [12] Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti :quia vigilabo ego super verbo meo,ut faciam illud. [13] Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vides ? Et dixi : Ollam succensam ego video,et faciem ejus a facie aquilonis. [14] Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malumsuper omnes habitatores terræ :[15] quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis,ait Dominus :et venient, et ponent unusquisque solium suumin introitu portarum Jerusalem,et super omnes muros ejus in circuitu,et super universas urbes Juda :[16] et loquar judicia mea cum eissuper omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me,et libaverunt diis alienis,et adoraverunt opus manuum suarum.[17] Tu ergo, accinge lumbos tuos,et surge, et loquere ad eosomnia quæ ego præcipio tibi.Ne formides a facie eorum,nec enim timere te faciam vultum eorum.[18] Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,et in columnam ferream,et in murum æreum,super omnem terram,regibus Juda, principibus ejus,et sacerdotibus, et populo terræ.[19] Et bellabunt adversum te,et non prævalebunt,quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.